1tu autem Deus noster suavis et verus es
patiens et misericordia disponens omnia
2etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam
et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati
3nosse enim te consummata iustitia est
et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis
4non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio
nec umbra picturae labor sine fructu
effigies sculpta per varios colores
5cuius aspectus insensato dat concupiscentiam
et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima
6malorum amatores digni qui spem in talibus habent
et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt
7sed et figulus mollem terram premens laboriose
fingit ad usus nostros unumquodque vas
et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa
similiter et quae his sunt contraria
horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus
8et cum labore vanum deum de eodem fingit luto
ille qui paulo ante de terra factus fuerat
et post pusillum se ducit unde
acceptus est
repetitus debitum animae quem habebat
9sed est illi cura non quia laboraturus
est
nec quoniam brevis illi vita est
sed concertatur aurificibus et argentariis
sed et aerarios imitatur et gloriam praefert
quoniam res supervacuas fingit
10cinis est cor eius
et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
11quoniam ignoravit qui se finxit
et qui inspiravit illi animam quae operatur
et qui insuflavit
spiritum vitalem
12sed aestimaverunt ludum
esse vitam nostram
et conversationem vitae conpositam ad lucrum
et oportere undecumque etiam ex malo adquirere
13hic enim super omnes scit se delinquere
qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit
14omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt
inimici populi tui et imperantes illi
15quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos
quibus neque oculorum visus est ad videndum
neque nares ad percipiendum spiritum
neque aures ad audiendum
nec digiti manuum ad tractandum
sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
16homo enim fecit illos
et qui spiritum mutuatus est is finxit illos
nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere
17cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis
melior est enim ipse his quos colit
quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
18sed et animalia miserrima colunt
insensate enim conparata his aliis sunt
deteriora
19sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere
effugit autem Dei laudem et benedictionem eius