1tunc vocavit ad se Tobias angelum
quem quidem hominem aestimabat
et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes
verba mea
2si me ipsum tradam tibi servum
non ero condignus providentiae tuae
3tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia
et vadas ad Gabelum in Rages Medorum
reddasque ei chirografum suum
et recipias ab eo pecuniam
et roges eum venire ad nuptias meas
4scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus
et si tardavero una die plus contristatur anima eius
5et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me
cuius adiuramentum spernere non possum
6tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos
camelos
in Rages Medorum perrexit
et inveniens Gabelum dedit ei chirografum
suum
et recepit omnem pecuniam
7indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt
fecitque eum secum venire ad nuptias
8cumque ingressus esset domum Raguhelis
invenit Tobiam discumbentem
et exiliens osculati sunt se alterutrum
flevit itaque Gabelus et benedixit Deum
9et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel
quia filius es viri optimi et iusti et timentis Deum
et elemosynas facientis
10et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros
11et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum
usque in tertiam et quartam generationem
et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel
qui regnat in saecula saeculorum
12cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium
sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant