1cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum
sollicitus erat pater eius Tobias dicens
putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi
2putasne Gabelus mortuus est
et nemo illi reddet pecuniam
3coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo
et coeperunt ambo simul flere
eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos
4flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque dicebat
heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari
lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostrae
solacium vitae nostrae spem posteritatis nostrae
5omnia in te uno habentes
te non debuimus dimittere ire a nobis
6cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster
satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum
7illa autem nullo modo consolari poterat
sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes
per quas spes remeandi videbatur
ut procul videret eum si fieri possit venientem
8at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic
et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum
9cui Tobias dixit
ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant
et cruciatur spiritus eorum in ipsis
10cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam
et ille eum nulla ratione vellet audire
tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae
in pueris et in puellis et in pecudibus
et in camelis et
in pecunia multa
et salvum atque gaudentem dimisit eum a se
11dicens
angelus Domini sanctus sit in itinere vestro
perducatque vos incolomes
et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros
et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar
12et adprehendentes parentes filiam suam
osculati sunt eam et dimiserunt ire
13monentes eam honorare soceros
diligere maritum regere familiam gubernare domum
et se ipsam inreprehensibilem exhibere