1igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset
vocavit ad se Tobiam filium suum
2dixitque ei
audi fili mi verba oris mei
et ea in corde tuo quasi fundamentum construe
3cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli
et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius
4memor enim esse debes
quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo
5cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae
sepelies eam circa me
6omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe
et cave ne aliquando peccato consentias
et praetermittas praecepta Dei nostri
7ex substantia tua fac elemosynam
et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere
ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini
8quomodo potueris ita esto misericors
9si multum tibi fuerit abundanter tribue
si exiguum fuerit
etiam exiguum libenter inpertire stude
10praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis
11quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat
et non patietur animam ire in tenebras
12fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna
omnibus qui faciunt eam
13adtende tibi fili mi ab omni fornicatione
et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire
14superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas
in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio
15quicumque aliquid tibi operatus fuerit
statim mercedem ei restitue
et merces mercennarii apud te omnino non maneat
16quod ab alio odis fieri tibi
vide ne alteri tu aliquando facias
17panem tuum cum esurientibus et egenis comede
et de vestimentis tuis nudos tege
18panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue
et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus
19consilium semper a sapiente perquire
20omni tempore benedic Deum
et pete ab eo ut vias tuas dirigat
et omnia consilia tua in ipso permaneant
21indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti
dum infantulus esses
Gabelo in Rages civitate Medorum
et chirografum eius apud me habeo
22et ideo perquire quomodo ad eum pervenias
et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti
et restituas ei chirografum suum
23noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus
sed multa bona habemus si timuerimus Deum
et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene