1tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis
2dicens
iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt
et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium
3et nunc Domine memor esto mei
ne vindictam sumas de peccatis meis
neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum
4quoniam non oboedivimus praeceptis tuis
et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem
et in fabulam et in inproperium
omnibus nationibus in quibus dispersisti nos
5et nunc Domine magna iudicia tua
quia non egimus secundum praecepta tua
et non ambulavimus sinceriter coram te
6et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum
et praecipe in pace recipi spiritum meum
expedit enim mihi mori magis quam vivere
7eadem itaque die contigit
ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum
ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui
8quoniam tradita fuerat septem viris
et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos
mox ut ingressi fuissent ad eam
9ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens
amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram
interfectrix virorum tuorum
10numquid et me occidere vis
sicut et iam septem occidisti
ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae
et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit
11sed in oratione persistens
lacrimis deprecabatur Dominum
ut ab isto inproperio liberaret eam
12factum est autem tertia die
dum conpleret orationem benedicens Dominum
13dixit
benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum
qui cum iratus fueris misericordiam facies
et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te
14ad te Domine faciem meam converto
ad te oculos meos converto
15peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me
aut certe desuper terra eripias me
16tu scis Domine quia numquam concupivi virum
et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia
17numquam cum ludentibus miscui me
neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui
18virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi
suscipere
19et aut ego indigna fui illis
aut illi mihi forsitan digni non fuerunt
quia forsitan viro alio conservasti me
20non est enim in hominis potestate consilium tuum
21hoc autem certum habet omnis qui colit te
quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur
si autem in tribulatione fuerit liberabitur
et si in correptione fuerit
ad misericordiam tuam pervenire licebit
22non enim delectaris in perditionibus nostris
quia post tempestatem tranquillum facis
et post lacrimationem et fletum exultationem infundis
23sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula
24in illo tempore exauditae sunt preces amborum
in conspectu gloriae summi Dei
25et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos
quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata