1et consummati sunt sermones Tobi
et posteaquam inluminatus est
vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum
2conpletis itaque annis centum duobus
sepultus est honorifice in Nineven
3quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit
sexagenarius vero recepit
4reliquum vero vitae suae in gaudio fuit
et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace
5in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum
et septem iuvenes filios eius nepotes suos
dixitque eis
6prope erit interitus Nineven
non enim excidit verbum Dei
et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam
7omnis autem deserta terra eius replebitur
et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur
ibique revertentur omnes timentes Deum
8et relinquent gentes idola sua
et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea
9et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel
10audite ergo filii mei patrem vestrum
servite Domino in veritate
et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi
11et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas
ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore
in veritate et in tota virtute sua
12nunc ergo filii audite me et nolite manere hic
sed quacumque die sepelieritis matrem vestram
circa me in uno sepulchro
ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc
13video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei
14factum est autem post obitum matris suae
Tobias abscessit ex Nineven
cum uxore sua et filiis
et reversus est ad soceros suos
15invenitque eos incolomes in senectute bona
et curam eorum gessit
et ipse clausit oculos eorum
et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit
viditque quintam generationem filios filiorum suorum
16et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini
cum gaudio sepelierunt eum
17omnis cognatio eius
et omnis generatio eius in bona vita et sancta
conversatione permansit
ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus
et cunctis habitatoribus terrae
EXPLICIT LIBER TOBIAE