1tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei
quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum
2respondens Tobias dixit
pater quam mercedem dabimus ei
aut quid dignum poterit esse beneficiis eius
3me duxit et reduxit sanum
pecuniam a Gabelo ipse suscepit
uxorem ipse me habere fecit
et daemonium ab ea conpescuit
gaudium parentibus eius fecit
me ipsum a devoratione piscis eripuit
te quoque fecit videre lumen caeli
et bonis omnibus per eum repleti sumus
quid illi ad haec dignum poterimus dare
4sed peto te pater mi ut roges eum
si forte dignabitur
medietatem de omnibus quae adlata sunt
sibi adsumere
5et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem
et rogare coeperunt ut dignaretur
dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere
6tunc dixit eis occulte
benedicite Deum caeli
et coram omnibus viventibus confitemini illi
quoniam fecit vobiscum misericordiam suam
7etenim sacramentum regis abscondere bonum est
opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est
8bona est oratio cum ieiunio et elemosyna
magis quam thesauros auri condere
9quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata
et faciet invenire vitam aeternam
10qui autem faciunt peccatum et iniquitatem
hostes sunt animae suae
11manifesto ergo vobis veritatem
et non abscondam a vobis sermonem occultum
12quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos
et derelinquebas prandium
et mortuos abscondebas per diem in domo tua
et nocte sepeliebas
ego obtuli orationem tuam Domino
13et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te
14et nunc misit me Dominus ut curarem te
et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem
15ego enim sum Rafahel angelus
unus ex septem qui adstamus ante Dominum
16cumque haec audissent turbati sunt
et trementes ceciderunt super faciem suam
17dixitque eis angelus pax vobis nolite timere
18etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei
ipsum benedicite et cantate illi
19videbar quidem vobiscum manducare et bibere
sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor
20tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit
vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius
21et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est
et ultra eum videre non potuerunt
22tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum
et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius