1Tobias ex tribu et civitate Nepthalim
quae est in superioribus Galileae supra Naasson
post viam quae ducit ad occidentem
in sinistro habens civitatem Sephet
2cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum
in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit
3ita ut omnia quae habere poterat
cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret
4cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim
nihil tamen puerile gessit in opere
5denique cum irent omnes ad vitulos aureos
quos Hieroboam fecerat rex Israhel
hic solus fugiebat consortia omnium
6et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini
et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel
omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens
7ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem
decimationem
8haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat
9cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua
genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei
10ab infantia timere Deum docuit
et abstinere ab omni peccato
11igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio
in civitatem Nineve cum omni tribu sua
12et omnes ederent ex cibis gentilium
iste custodivit animam suam
et numquam contaminatus est in escis eorum
13et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo
dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis
14et dedit ei potestatem quocumque vellet ire
habens libertatem quaecumque facere voluisset
15pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate
et monita salutis dabat eis
16cum autem venisset in Rages civitatem Medorum
et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti
17et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret
qui erat ex tribu eius
sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti
18post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege
cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo
et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo
19Tobias pergebat per omnem cognationem suam
et consolabatur eos
dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis
20esurientes alebat nudis vestimenta praebebat
et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat
21denique cum reversus esset rex Sennacherim
fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat
propter blasphemiam suam
et iratus multos occideret ex filiis Israhel
Tobias sepeliebat corpora eorum
22at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi
et tulit ei omnem substantiam eius
23Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit
quia multi diligebant eum
24post dies vero quadraginta et quinque
occiderunt regem filii ipsius
25et reversus est Tobias ad domum suam
omnisque facultas eius restituta est ei