1post haec vero cum esset dies festus Domini
et factum esset prandium bonum in domo Tobis
2dixit filio suo vade
et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum
et epulentur nobiscum
3cumque abisset reversus nuntiat
unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea
statimque exiliens de accubitu suo
relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus
4tollensque illud portavit ad domum suam occulte
ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum
5cumque occultasset corpus
manducavit panem cum luctu et tremore
6memorans illum sermonem
quem dixit Dominus per Amos prophetam
dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum
7cum vero sol occubuisset abiit et sepelivit eum
8arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes
iam huius rei causa interfici iussus es
et vix effugisti mortis imperium
et iterum sepelis mortuos
9sed Tobias plus timens Deum quam regem
rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua
et mediis noctibus sepeliebat ea
10contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura
veniens domum iactasset se iuxta parietem
et obdormisset
11ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent
super oculos eius
fieretque caecus
12hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi
ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob
13nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit
et mandata eius custodierit
non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei
14sed inmobilis in Dei timore permansit
agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae
15nam sicut beato Iob insultabant reges
ita isti parentes et cognati eius
et inridebant vitam eius dicentes
16ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas
17Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
18quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus
quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
19Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie
et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
20unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi
21cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit
videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis
quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere
22ad haec uxor eius irata respondit
manifeste vana facta est spes tua
et elemosynae tuae modo paruerunt
23atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei