1Et declinavit Salomon genua in
conspectu totius ecclesiae Israhel
et aperuit manus suas ad caelum et dixit
2Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum
neque in terra deorsum
3qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis
euntibus in conspectu tuo in toto corde
4servans puero tuo David quae locutus es illi
et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste
5et nunc Domine Deus Israhel
custodi puero tuo David quae locutus es
illi dicens
non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel
6verum si custodierint filii tui manum suam
ut in praeceptis meis ambulent
sicut ambulaverunt in conspectu meo
7et nunc Domine Deus Israhel
creditum est verbum quod locutus es puero tuo David
8quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra
9si caelum caeli non sufficit
verum domus quam aedificavi
10et respicias ad orationem pueri tui
et precationem Domine ut exaudias placationem orationis
quam puer tuus orat coram te
11ut sint oculi tui super domum hanc die et
nocte
in locum quem dixisti invocari nomen tuum
et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum
12et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel
si oraverint in loco isto
13et exaudias in loco habitationis de caelo
et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te
EXPLICIT LIBER IESU FILII SIRACH