1et surrexit Helias propheta quasi ignis
et verbum ipsius quasi fax ardebat
2qui induxit in illos famem
et imitantes illum invidia sua pauci
facti sunt
non poterant enim sustinere praecepta Domini
3verbo Domini exaltavit caelum
et deiecit a se ignem terrae
4sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis
et quis potest similiter gloriari tibi
5qui sustulisti mortuum ab inferis
de sorte mortis in verbo Domini Dei
6qui deiecisti reges ad perniciem
et confregisti facile potentiam ipsorum
et gloriosos de lecto suo
7qui audis in Sina iudicium
et in Coreb iudicia defensionis
8qui ungues reges ad paenitentiam
et prophetas facis successores post te
9qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
10qui inscriptus es indiciis
temporum
et lenis iracundiam Domini
conciliare cor patris ad filium et restituere tribus
Iacob
11beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
12nam nos vita vivimus tantum
post mortem autem non erit tale nomen nostrum
13Helias qui in turbine tectus est
et in Heliseo conpletus est spiritus eius
in diebus suis non pertimuit principem
et potentia nemo vicit illum
14nec superavit illum verbum aliquod
et mortuum prophetavit corpus eius
15in vita sua fecit monstra
et in morte mirabilia opera ipsius
16in omnibus istis non paenituit populum
et non recesserunt a peccatis suis
usque dum deiecti sunt de
terra sua
et dispersi sunt in omnem terram
17et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
18quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo
alii autem multa commiserunt peccata
19Ezechias munivit civitatem suam
et induxit in medium ipsius aquam
et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum
20in diebus ipsius ascendit Sennacherim
et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos
et extulit manum suam in Sion
et superbus factus est potentia sua
21tunc mota sunt corda et manus
ipsorum
et doluerunt quasi parturientes mulieres
22et invocaverunt Dominum misericordem
et patentes manus
extulerunt ad caelum
et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
23non est commemoratus peccatorum illorum
neque dedit illos inimicis suis
sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae
24subiecit castra Assyriorum
et conteruit illos angelus Dei
25nam fecit Ezechias quod placuit Deo
et fortiter ivit in via David patris sui
quam mandavit illi Esaias propheta
magnus et fidelis in conspectu Dei
26in diebus ipsius retro rediit sol
et addidit regi vitam
27spiritu magno vidit ultima
et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum
28ostendit futura et abscondita antequam evenirent