1post hoc surrexit Nathan propheta in diebus
David
2et quasi adeps separatus est a carne
sic David a filiis Israhel
3cum leonibus lusit quasi cum agnis
et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium
in iuventute sua
4numquid non occidit gigantem
et extulit obprobrium de
gente
5in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem
Goliae
6ubi invocavit Dominum potentem
et dedit in dexteram eius
tollere hominem fortem in bello
et exaltare cornum gentis suae
7sic in milibus glorificavit illum
et laudavit eum in benedictionibus Domini
in offerendo illi coronam gloriae
8conteruit enim inimicos undique
et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem
conteruit cornum ipsorum usque in
aeternum
9in omni opere
dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae
10de omni corde suo laudavit Dominum
et dilexit Deum qui fecit illum
et dedit illi contra inimicos potentiam
11et stare fecit cantores contra altarium
et in sono eorum dulces fecit modos
12et dedit in celebrationibus decus
et ornavit tempora usque ad consummationem vitae
ut laudarent sanctum nomen Domini
et amplificarent mane Dei sanctitatem
13Christus purgavit peccata ipsius
et exaltavit in aeternum cornum ipsius
et dedit illi testamentum regum
et sedem gloriae in Israhel
14post ipsum surrexit filius
sensatus
et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
15Salomon imperavit in diebus pacis
cui subiecit Deus omnes hostes
ut conderet domum in nomine suo
et pararet sanctitatem in sempiternum
quemadmodum eruditus est in iuventute sua
16et impletus est quasi flumen sapientia
et terram retexit anima tua
17et replesti in conparationibus enigmata
ad insulas longe distulisti nomen tuum
et dilectus es in pace tua
18in cantilenis et proverbiis et conparationibus
et interpretationibus miratae sunt te terrae
19et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
20collegisti quasi auricalcum aurum
et ut plumbum conplesti argentum
21et reclinasti femora tua mulieribus
potestatem habuisti in tuo corpore
22dedisti maculam in gloria tua
et profugasti semen tuum
inducere iracundiam ad liberos tuos
et incitari stultitiam tuam
23ut faceres imperium bipertitum
et ex Efraim imperare imperium durum
24Deus autem non relinquit misericordiam suam
et non corrumpit nec delebit opera sua
neque perdet ab stirpe nepotes electi sui
et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
25dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
26et finem habuit Salomon cum patribus suis
27et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
28et mutum prudentia Roboam
qui avertit gentem consilio suo
29et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel
et dedit Efraim viam peccandi
et plurima redundaverunt peccata ipsorum
30valde
averterunt illos a terra sua
31et quaesivit omnes nequitias
usque dum perveniret ad illos defensio
et ab omnibus peccatis liberavit eos