1filii sapientiae ecclesia iustorum
et natio illorum obaudientia et dilectio
2iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
3Deus enim honoravit patrem in filiis
et iudicium matris exquirens in
filios
4qui diligit Deum exorabit pro peccatis
et continebit se ab illis
in oratione dierum exaudietur
5et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
6qui honorat patrem iucundabitur in filiis
7qui honorat patrem suum vita vivet longiore
et qui obaudit patrem refrigerabit
matri
8qui timet Deum honorat parentes
et quasi dominis serviet in his qui se
generaverunt
9in opere et sermone et omni patientia
honora patrem tuum
10ut superveniat tibi benedictio a Deo
et benedictio illius in novissimo manet
11benedictio patris firmat domos filiorum
maledictio autem matris eradicat fundamenta
12ne glorieris in contumelia patris tui
non est enim tibi gloria sed confusio
13gloria enim hominis ex honore patris sui
et dedecus filiis pater sine honore
14fili suscipe senectam patris tui
et ne contristes eum in vita illius
15et si defecerit sensu veniam da
et ne spernas eum in tua virtute
elemosyna enim patris non erit in oblivione
16nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
17et iniustitia aedificabitur tibi
in die tribulationis commemorabitur tui
sicut in sereno glacies solventur tua peccata
18quam malae famae est qui relinquit patrem
et est maledictus a Deo qui exasperat matrem
19fili in mansuetudine opera tua perfice
et super hominum gloriam diligeris
20quanto magnus es humilia te in omnibus
et coram Deo invenies gratiam
21quoniam magna potentia Dei solius
et ab humilibus honoratur
22altiora te ne scrutaveris
et fortiora te ne exquisieris
sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper
et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
23non est enim tibi necessarium
ea quae abscondita sunt videre oculis tuis
24in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter
et in pluribus operibus eius non eris curiosus
25plurima enim super sensum hominis ostensa sunt
tibi
26multos enim inplanavit
suspicio illorum
et in vanitate detinuit sensus illorum
27cor durum male habebit in novissimo
et qui amat periculum in illo peribit
28cor ingrediens duas vias non habebit successus
et pravicordius in illis scandalizabitur
29cor nequam gravabitur doloribus
et peccator adiciet ad peccandum
30synagogae superborum non est sanitas
frutex enim peccati eradicabitur in illis
et non intellegetur
31cor sapiens intellegitur in sapientia
et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam
32sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis
et in operibus iustitiae successus habebit
33ignem ardentem extinguit aqua
et elemosyna resistit peccatis
34et Deus conspector
qui reddit gratiam
meminit in posterum
et in tempore casus tui invenies firmamentum