1propter inopiam multi deliquerunt
et qui quaerit locupletari avertit oculum suum
2si in medio conpaginis lapidum palus figitur
sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
3conteretur delictum
4si non in timore Domini tenueris instanter
cito subvertetur domus tua
5si in pertusura cribri remanebit stercus
sic aporia hominis in cogitatu illius
6vasa figuli probat fornax
et homines iustos temptatio tribulationis
7sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius
sic verbum excogitatum
hominis cordis
8ante sermonem non conlaudes virum
haec enim temptatio est hominum
9si sequaris iustitiam adprehendes illam
et indues quasi poderem honoris
et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum
et in die agnitionis invenies firmamentum
10volatilia ad sibi similia conveniunt
et veritas ad eos qui operantur illam revertetur
11leo venationi insidiatur semper
sic peccata operantibus iniquitates
12homo sanctus in sapientia manet sicut sol
nam stultus sicut luna inmutatur
13in medio insensatorum serva verbum tempori
in medio autem cogitantium adsiduus esto
14narratio peccantium odiosa
et risus illorum delictis peccati
15loquella multum iurans horripilationem capiti
statuet
et inreverentia ipsius obturatio aurium
16effusio sanguinis in rixa superborum
et maledictio illorum auditus gravis
17qui denudat arcana amici perdet fidem
et non inveniet amicum ad animum suum
18dilige proximum et coniungere fide cum illo
19quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
20sicut enim homo qui perdit amicum suum
sic qui perdit amicitiam proximi sui
21et sicut qui dimittit avem de manu sua
sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
22non illum sequaris quoniam longe abest
effugit enim quasi caprea de laqueo
quoniam vulnerata est
23conligare et maledicti est concordatio
24denudare autem amici mysteria desperatio est
25annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
26in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum
et super sermones tuos admirabitur
novissime autem pervertet os suum
et in verbis tuis dabit scandalum
27multa audivi et non coaequavi ei
et Dominus odiet illum
28qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet
et plaga dolosi dividet vulnera
29et qui foveam fodit in illam decidet
et qui statuit lapidem proximo offendet in eo
et qui laqueum alio peribit in illo
30facienti nequissimum super ipsum devolvetur
et non agnoscet unde adveniat illi
31inlusio et inproperium superborum
et vindicta sicut leo insidiabitur illi
32laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum
dolor autem consumet illos antequam moriantur
33ira et furor utraque execrabilia
et vir peccator continens erit illorum