1in tribus placitum est spiritui meo
quae sunt probata coram Deo et hominibus
2concordia fratrum et amor proximorum
et vir et mulier sibi consentientes
3tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum
4pauperem superbum et divitem mendacem
et senem fatuum et insensatum
5in iuventute tua non congregasti
et quomodo invenies eam in senectute
tua
6quam speciosum canitiae iudicium
et presbyteris cognoscere consilium
7quam speciosa veteranis sapientia
et gloriosis intellectus et consilium
8corona senum multa peritia
et gloria illorum timor Dei
9novem insuspicabilia cordis magnificavi
et decimum dicam in lingua hominibus
10homo qui iucundatur in filiis
vivens et videns subversionem inimicorum
11beatus qui inhabitat cum muliere sensata
et qui in lingua sua non est lapsus
et qui non servivit indignis se
12beatus qui invenit amicum verum
et qui enarrat iustitiam auri audienti
13quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam
sed non est super timentem Deum
14timor Dei super omnia superposuit
15beatus cui donatum est habere timorem Dei
qui tenet illum cui adsimilabitur
16timor Dei initium dilectionis eius
fidei autem initium adglutinandum est ei
17omnis plaga tristitia cordis est
et omnis malitia nequitia mulieris est
18et omnem plagam et non plagam videbit cordis
19et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
20et omnem obductum et non obductum odientium
21et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
22non est caput nequius super caput colubri
23et non est ira super iram inimici
commorari leoni et draconi placebit
quam habitare cum muliere nequa
24nequitia mulieris inmutat faciem eius
et obcaecabit vultum suum tamquam ursus
et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
25et audiens suspirabit modicum
26brevis malitia super malitiam mulieris
sors peccatorum cadat super illam
27ascensus harenosus in pedibus veterani
sic mulier linguata homini quieto
28ne respicias in mulieris speciem
et non concupiscas mulierem in specie
29mulieris ira et inreverentia et confusio magna
30mulier si primatum habeat contraria est viro suo
31cor humile et facies tristis
et plaga mortis mulier nequa
32manus debiles et genua dissoluta
mulier quae non beatificat virum suum
33a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur
34non des aquae tuae exitum nec modicum
nec mulieri nequa veniam prodeundi
35si non ambulaverit ad manum tuam
et confundet te in conspectu inimicorum
36a carnibus tuis abscide illam ne
semper te abutatur