1qui tetigerit picem inquinabitur ab illa
et qui communicaverit superbo
inducet superbiam
2pondus super se tollit qui honestiori
communicat
et ditiori te ne socius fueris
3quid communicabit caccabus ad ollam
quando enim conliserint confringetur
4dives iniuste egit et fremebit
pauper autem laesus tacebit
5si largitus fueris adsumet te
et si non habueris derelinquet te
6si habes convivet tecum et evacuabit te
et ipse non dolebit super te
7si necessarius illi fueris subplantabit te
et subridens spem dabit narrans tibi bona
et dicet quid opus est tibi
8et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter
et in novissimo derideat te
postea videns derelinquet te
et caput suum movebit ad te
10adtende ne seductus in stultitiam humilieris
11noli esse humilis in sapientia tua
ne humiliatus in stultitiam seducaris
12advocatus a potentiore discede
ex hoc enim magis te advocabit
13ne inprobus sis ne inpingaris
et longe abesto ne eas in oblivionem
14ne retineas ex aequo loqui cum illo
ne credas multis verbis illius
ex multa enim loquella temptabit te
et subridens interrogabit te
de absconditis tuis
15inmitis animus
illius conservabit verba tua
et non parcet de malitia et de vinculis
16cave tibi et adtende diligenter auditui tuo
quoniam cum subversione tua ambulas
17audiens vero illa quasi in somnis vide
et vigilabis
18omni vita tua
dilige Deum et invoca eum in salute tua
19omne animal diligit similem sibi
sic et omnis homo proximum sibi
20omnis caro ad similem sibi coniungitur
et omnis homo simili sui sociabitur
21si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
22quae communicatio sancto homini ad canem
aut quae pax bona diviti ad pauperem
23venatio leonis onager in heremo
sic pascua sunt divitum pauperes
24et sicut abominatio est superbo humilitas
sic execratio divitis pauper
25dives commotus confirmatur ab amicis
humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis
26diviti decepto multi recuperatores
locutus est superba et iustificaverunt illum
27humilis deceptus est et insuper arguitur
locutus est sensate et non est datus ei locus
28dives locutus est et omnes tacuerunt
et verbum illius usque ad nubes perducent
29pauper locutus est et dicunt quis est hic
et si offenderit subvertunt illum
30bona est substantia cui non est peccatum in conscientia
et nequissima paupertas in ore impii
31cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala
32vestigium cordis boni et faciem bonam
difficile invenies et cum labore