1sapientia humiliati exaltabit caput illius
et in medio magnatorum consedere illum faciet
2non laudes virum in specie sua
neque spernas hominem in visu suo
3brevis in volatilibus est apis
et initium dulcoris habet fructus illius
4in vestitu ne glorieris umquam
nec in die honoris tui extollaris
quoniam mirabilia opera Altissimi solius
et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
5multi tyranni sederunt in throno
et insuspicabilis portavit diadema
6multi potentes pressi sunt valide
et gloriosi traditi sunt in manus alterorum
7priusquam interroges ne vituperes quemquam
et cum interrogaveris corripe iuste
8priusquam audias ne respondeas verbum
et in medio sermonum ne adicias loqui
9de re ea quae te non molestat ne certeris
et in iudicio peccantium ne consistas
10fili ne in multis sint actus tui
et si dives fueris non eris inmunis a delicto
si enim secutus fueris non adprehendes
et non effugies si praecucurreris
11est laborans et festinans et dolens impius
et tanto magis non abundat
12est homo marcidus egens recuperatione
plus deficiens virtute et abundans paupertate
13et oculus Dei respexit illum in bono
et erexit illum ab humilitate ipsius
et exaltavit caput eius
et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
14bona et mala vita et mors
et paupertas et honestas a Deo sunt
17datio Dei permanet iustis
et profectus illius successus habebunt in aeternum
18est qui locupletatur parce agendo
et haec pars mercedis illius
19in eo quod dicit inveni requiem mihi
et nunc manducabo de bonis meis solus
20et nescit quod tempus praetereat
et relinquet omnia aliis
21sta in testamento tuo et in illo conloquere
et in opere mandatorum tuorum veteresce
22ne manseris in operibus peccatorum
fide autem in Deo et mane in loco tuo
23facile est enim in oculis Dei
de subito honestari pauperem
24benedictio Dei in mercedem iusti festinat
et in honore veloci processus illius fructificat
25ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
26ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
27in die bonorum ne inmemor sis malorum
et in die malorum ne inmemor sis bonorum
28quoniam facile coram Deo in die obitus
retribuere unicuique secundum vias suas
29malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae
et in fine hominis denudatio operum illius
30ante mortem ne laudes hominem quemquam
quoniam in filiis suis agnoscitur vir
31non omnem hominem inducas in domum tuam
multae enim insidiae sunt dolosi
32sicut enim eructant praecordia fetantium
sicut perdix inducitur in caveam
et ut caprea in laqueum sic et cor superborum
et sicut prospectator videns casum proximi sui
33bona enim in mala convertens insidiatur
et in electis inponet maculam
34ab scintilla una augetur ignis
et ab uno doloso augetur sanguis
homo vero peccator sanguini insidiatur
35adtende te a pestifero fabricat enim mala
ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
36admitte ad te alienigenam
et subvertet te in turbore
et abalienabit te a tuis propriis