1ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi
cumque vidisset propinquum praeterire
de quo prius sermo habitus est
dixit ad eum declina paulisper et sede hic
vocans eum nomine suo
qui devertit et sedit
2tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis
dixit ad eos sedete hic
3quibus residentibus locutus est ad
propinquum
partem agri fratris nostri Helimelech vendit Noemi
quae reversa est de regione moabitide
4quod audire te volui et tibi dicere
coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo
si vis possidere iure propinquitatis eme et posside
sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi
ut sciam quid facere debeam
nullus est enim propinquus
excepto te qui prior es et me qui secundus sum
at ille respondit ego agrum emam
5cui dixit Booz
quando emeris agrum de manu mulieris
Ruth quoque Moabitidem quae uxor defuncti fuit debes accipere
ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua
6qui respondit cedo iure propinquitatis
neque enim posteritatem familiae meae delere debeo
tu meo utere privilegio quo me libenter carere profiteor
7hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos
et si quando alter alteri suo iure
cedebat
ut esset firma concessio
solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo
hoc erat testimonium cessionis in Israhel
8dixit ergo propinquus Booz
tolle calciamentum quod statim solvit de pede suo
9at ille maioribus natu et universo populo
testes inquit vos estis hodie
quod possederim omnia quae fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon
tradente Noemi
10et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim
ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua
ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur
vos inquam huius rei testes estis
11respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu
nos testes sumus
faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam
sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum Israhel
ut sit exemplum virtutis in Ephrata
et habeat celebre nomen in Bethleem
12fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit Iudae
de semine quod dederit Dominus tibi ex
hac puella
13tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem
ingressusque est ad eam
et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium
14dixeruntque mulieres ad Noemi benedictus Dominus
qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae
et vocaretur nomen eius in Israhel
15et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem
de nuru enim tua natus est quae te diligit
et multo tibi est melior quam si septem
haberes filios
16susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo
et nutricis ac gerulae officio fungebatur
17vicinae autem mulieres congratulantes ei
et dicentes natus est filius Noemi
vocaverunt nomen eius Obed
hic est pater Isai patris David
18hae sunt generationes Phares
Phares genuit Esrom
19Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab
20Aminadab genuit Naasson
Naasson genuit Salma
21Salma genuit Booz
Booz genuit Obed
22Obed genuit Isai
Isai genuit David
EXPLICIT LIBER RUTH