PSALMI IUXTA HEBR. 94
1venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
2praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum
in canticis iubilemus ei
3quoniam fortis et magnus Dominus
et rex magnus super omnes deos
4in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt
5cuius est mare ipse enim fecit illud
et siccam manus eius plasmaverunt
6venite adoremus et curvemur
flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri
7quia ipse est Deus noster
et nos populus pascuae eius et grex manus eius
8hodie si vocem eius audieritis
nolite indurare corda vestra
9sicut in
contradictione
sicut in die temptationis in deserto
ubi temptaverunt me patres vestri
probaverunt me et viderunt opus meum
10quadraginta annis displicuit mihi generatio illa
et dixi populus errans corde est
11et non cognoscens vias meas
et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart