1Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
2elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
3usquequo impii Domine
usquequo impii exultabunt
4fluent loquentes antiquum
garrient omnes qui operantur iniquitatem
5populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
6viduam et advenam interficient et pupillos occident
7et dixerunt non videbit Dominus
et non intelleget Deus Iacob
8intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
9qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit
10qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
12beatus vir quem erudieris Domine
et de lege tua docueris eum
13ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
14non enim derelinquet Dominus populum suum
et hereditatem suam non deseret
15quoniam ad iustitiam revertetur iudicium
et sequentur illud omnes recti corde
16quis stabit pro me adversum malos
quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis
17nisi quia Dominus auxiliator meus
paulo minus habitasset in inferno anima mea
18si dicebam commotus est pes meus
misericordia tua Domine sustentabat me
19in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus
consolationes tuae delectabunt
animam meam
20numquid particeps erit tui thronus insidiarum
fingens laborem in praecepto
21copulabuntur adversus animam iusti
et sanguinem innocentem condemnabunt
22erit autem Dominus mihi in refugium
et Deus meus quasi petra spei meae
23et restitues super eos iniquitatem suam
et in malitia sua perdes eos
perdet eos Dominus Deus noster