1psalmus cantici in die sabbati
2bonum est confiteri Domino
et psallere nomini tuo Altissime
3ad adnuntiandam mane misericordiam tuam
et fidem tuam in nocte
4in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
5quoniam laetificasti me Domine in opere tuo
in facturis manuum tuarum laudabo
6quam magnificata sunt opera tua Domine
satis profundae factae sunt cogitationes tuae
7vir insipiens non cognoscet
et stultus non intelleget istud
8germinaverunt impii quasi faenum
et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem
ut contererentur usque in sempiternum
9tu autem Excelsus in aeternum Domine
10ecce enim inimici tui Domine
ecce inimici tui peribunt
et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
11et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum
et senecta mea in oleo uberi
12et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi
de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
13iustus ut palma florebit
ut cedrus in Libano multiplicabitur
14transplantati in domo Domini
in atriis Dei nostri germinabunt
15adhuc fructificabunt in senectute
pingues et frondentes erunt
16adnuntiantes quia rectus Dominus
fortitudo mea et non est iniquitas in eo