1victori canticum psalmi
iubilate Deo omnis terra
2cantate gloriam nomini eius
date gloriam laudi eius
3dicite Deo quam terribile opus tuum
in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
4omnis terra adoret te et cantet tibi
cantet nomini tuo semper
5venite et videte opera Dei
terribilia consilia super filiis hominum
6convertit mare in aridam
in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
7qui dominatur in fortitudine sua saeculo
oculi eius gentes aspiciunt
qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
8benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
9qui posuit animam nostram in vitam
et non dedit in commotione pedes nostros
10probasti enim nos Deus
igne nos conflasti sicut conflatur argentum
11introduxisti nos in obsidione
posuisti stridorem in dorso nostro
12inposuisti homines super caput nostrum
transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
13ingrediar domum tuam in holocaustis
reddam tibi vota mea
14quae promiserunt tibi labia mea
et locutum est os meum cum tribularer
15holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum
faciam boves cum hircis semper
16venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum
quanta fecerit animae meae
17ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua
mea
18iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
19ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
20benedictus Deus qui non abstulit orationem meam
et misericordiam suam a me