PSALMI IUXTA HEBR. 63
1victori canticum David
2audi Deus vocem meam loquentis
a timore inimici serva vitam meam
3absconde me a consilio malignorum
a tumultu operantium iniquitatem
4qui exacuerunt quasi gladium linguam suam
tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
5ut sagittarent in absconditis simplicem
6subito sagittabunt eum et non timebunt
confortaverunt sibi sermonem pessimum
narraverunt ut absconderent laqueos
dixerunt quis videbit nos
7scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio
cogitationibus singulorum et corde profundo
8sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino
inferentur plagae eorum
9et corruent in semet ipsos linguis suis
fugient omnes qui viderint eos
10et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei
et opera eius intellegent
11laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo
et exultabunt omnes recti corde
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart