PSALMI IUXTA HEBR. 57
1victori ut non disperdas David humilem et simplicem
2si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3etenim in corde iniquitates operamini
in terra iniquitatis manus vestras adpendite
4alienati sunt peccatores a vulva
erraverunt ab utero loquentes mendacium
5furor eorum sicut furor serpentis
sicut reguli surdi obturantis aurem suam
6ut non audiat vocem murmurantium
nec incantatoris incantationes callidas
7Deus excute dentes eorum ex ore eorum
molares leonum confringe Domine
8dissolvantur quasi aquae quae defluent
intendet arcum suum donec conterantur
9quasi vermis tabefactus pertranseant
quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
10antequam crescant spinae vestrae in ramnum
quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
11laetabitur iustus cum viderit ultionem
pedes suos lavabit in sanguinem impii
12et dicet homo vere fructus est iusto
vere est Deus iudicans in terra
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart