PSALMI IUXTA HEBR. 40
1pro victoria canticum David
2beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus
3Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra
et non tradet eum animae inimicorum suorum
4Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis
totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua
5ego dixi Domine miserere mei
sana animam meam quoniam peccavi tibi
6inimici mei loquentur malum mihi
quando morietur et periet nomen eius
7et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius
congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet
8simul adversum me murmurabant omnes odientes me
contra cogitabant malum mihi
9verbum diabuli infundebant sibi
qui dormivit non addet ut resurgat
10sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam
qui manducabat panem meum levavit contra me plantam
11tu autem Domine miserere mei
et leva me ut reddam eis
12in hoc cognovi quod velis me
quia non insultavit inimicus meus mihi
13ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te
et statues me ante faciem tuam in perpetuum
14benedictus Dominus Deus Israhel
a saeculo et usque in saeculum amen amen
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart