1David
Dominus lux mea et salutare meum quem timebo
Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
2cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam
hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
3si steterint adversus me castra non timebit cor meum
si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
4unum petivi a Domino hoc requiram
ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae
ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
5abscondet enim me in umbra sua in die pessima
abscondet me in secreto tabernaculi sui
6in petra exaltabit me
nunc quoque exaltabit caput meum
super inimicos meos qui sunt in circuitu meo
et immolabo in tabernaculo eius hostias
iubili
cantabo et psallam Domino
7audi Domine vocem meam invocantis
miserere mei et exaudi me
8tibi dixit cor meum
quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
9ne abscondas faciem tuam a me
ne declines in furore tuo a servo tuo
auxilium meum fuisti ne derelinquas me
et ne dimittas me Deus salvator meus
10pater enim meus et mater mea dereliquerunt me
Dominus autem collegit me
11ostende mihi Domine viam tuam
et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
12ne tradas me Domine animae tribulantium me
quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
13ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
14expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum
et sustine Dominum