1victori pro cervo matutino canticum
2Deus Deus meus quare dereliquisti me
longe a salute mea verba rugitus mei
3Deus meus clamabo per diem et non exaudies
et nocte nec est silentium mihi
4et tu sancte habitator Laus Israhel
5in te confisi sunt patres nostri
confisi sunt et salvasti eos
6ad te clamaverunt et salvati sunt
in te confisi sunt et non sunt confusi
7ego autem sum vermis et non homo
obprobrium hominum et dispectio plebis
8omnes videntes me subsannant me
dimittunt labium movent caput
9confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
10tu autem propugnator meus ex utero
fiducia mea ab uberibus matris meae
11in te proiectus sum ex vulva
de ventre matris meae Deus meus es tu
12ne longe fias a me
quoniam tribulatio proxima est
quoniam non est adiutor
13circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
14aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
15sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea
factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
16aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo
et in pulverem mortis detraxisti me
17circumdederunt me venatores
concilium pessimorum vallavit me
vinxerunt manus meas et pedes meos
18numeravi omnia ossa mea
quae ipsi respicientes viderunt in me
19diviserunt vestimenta mea sibi
et super vestimentum meum miserunt sortem
20tu autem Domine ne longe fias
fortitudo mea in auxilium meum festina
21erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
22salva me ex ore leonis
et de cornibus unicornium exaudi me
23narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
24qui timetis Dominum laudate eum
omne semen Iacob glorificate eum
25et metuite eum universum semen Israhel
quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis
et non abscondit faciem suam ab eo
et cum clamaret ad eum audivit
26apud te laus mea in ecclesia multa
vota mea reddam in conspectu timentium eum
27comedent mites et saturabuntur
laudabunt Dominum quaerentes eum
vivet cor vestrum in sempiternum
28recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae
et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
29quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
30comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae
ante faciem eius curvabunt genu
universi qui descendunt in pulverem
31et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
32narrabitur Domino in generatione
venient et adnuntiabunt iustitias eius
populo qui nascetur quas fecit