1confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius
2dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
3dicat domus Aaron
quoniam in aeternum misericordia eius
4dicant qui timent Dominum
quoniam in aeternum misericordia eius
5cum tribularer invocavi Dominum
et exaudivit me in latitudine Dominus
6Dominus meus es
non timebo quid faciat mihi homo
7Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
8melius est sperare in Domino quam sperare in homine
9melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
10omnes gentes circumdederunt me
et in nomine Domini ultus sum eas
11circumdederunt me et obsederunt me
sed in nomine Domini ultus sum eas
12circumdederunt me quasi apes
extinctae sunt quasi ignis spinarum
in nomine Domini quia ultus sum eas
13inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
14fortitudo mea et laus mea Dominus
et factus est mihi in salutem
15vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
16dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa
dextera Domini fecit fortitudinem
17non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
19aperite mihi portas iustitiae
ingressus eas confitebor Domino
20haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
21confitebor tibi quoniam exaudisti me
et factus es mihi in salutem
22lapis quem reprobaverunt aedificantes
factus est in caput anguli
23a Domino factum est istud
et hoc mirabile in oculis nostris
24haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25obsecro Domine salva obsecro
obsecro Domine prosperare obsecro
26benedictus qui venit in nomine Domini
benediximus vobis de domo Domini
27Deus Dominus et apparuit nobis
frequentate sollemnitatem in frondosis
usque ad cornua altaris
28Deus meus es tu et confitebor tibi
Deus meus es tu exaltabo te
29confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius