1pro victoria David canticum
2Deus laudabilis mihi ne taceas
quia os impii et os dolosi contra me apertum est
3locuti sunt de me lingua mendacii
verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra
4pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi
ego autem orabam
5et posuerunt contra me malum pro bono
et odium pro dilectione mea
6constitue super eum impium
et Satan astet a
dextris eius
7cum fuerit iudicatus exeat condemnatus
et oratio eius sit in peccatum
8fiant dies eius parvi
episcopatum eius accipiat alter
9sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
10instabiles vagentur liberi eius et mendicent
et quaerantur in parietinis suis
11scrutetur exactor universa quae habet
et diripiant alieni laborem eius
12non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius
13fiat novissimum eius interitus
in generatione altera deleatur nomen eius
14redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum
et iniquitas matris eius ne deleatur
15sit contra Dominum semper
et intereat de terra memoria eorum
16eo quod non est recordatus facere misericordiam
17et persecutus est virum inopem et pauperem
et conpunctum corde ut interficeret
18et dilexit maledictionem quae veniet ei
et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo
et indutus est maledictione quasi vestimento suo
et ingredietur quasi aqua in viscera eius
et quasi oleum in ossa eius
19sit ei quasi pallium quo circumdatur
et quasi cingulum quo semper accingitur
20haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino
et qui loquuntur malum contra animam meam
21tu autem Deus Domine fac mecum propter
nomen tuum
quoniam bona est misericordia tua libera me
22quoniam egenus et pauper sum
et cor meum vulneratum est intrinsecus
23quasi umbra cum inclinatur abductus sum
et excussus quasi lucusta
24genua mea vacillaverunt a ieiunio
et caro mea mutata est absque oleo
25et ego factus sum obprobrium eis
videntes me moverunt caput suum
26adiuva me Domine Deus meus
salva me secundum misericordiam tuam
27et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam
28maledicent illi et tu benedices
restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur
29induantur adversarii mei confusione
et operiantur quasi indumento confusione
sua
30confitebor Domino vehementer in ore meo
et in medio populorum laudabo eum
31quoniam stabit a dextris pauperis
ut salvet a iudicibus animam eius