1alleluia confitemini Domino invocate nomen eius
notas facite populis cogitationes eius
2canite ei et psallite illi
loquimini in universis mirabilibus eius
3exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
5recordamini mirabilium eius quae fecit
signorum et iudiciorum oris eius
6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8recordatus est in aeternum pacti sui
verbi quod praecepit in mille generationes
9quod pepigit cum Abraham
et iuramenti sui cum Isaac
10et firmavit illud cum Iacob in lege
cum Israhel pactum sempiternum
11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12cum essent viri pauci modici et advenae in ea
13et transierunt de gente in gentem
de regno ad populum alterum
14non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
15nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
16et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
17misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
18adflixerunt in conpede pedes eius
in ferrum venit anima eius
19usque ad tempus donec veniret sermo eius
eloquium Domini probavit eum
20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
21posuit eum dominum domus suae
et principem in omni possessione sua
22ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam
et senes eius sapientiam doceret
23et ingressus est Israhel Aegyptum
et Iacob advena fuit in terra Ham
24et crescere fecit populum suum nimis
et roboravit eum super hostes eius
25convertit cor eorum ut odio haberent populum eius
ut dolose agerent contra servos illius
26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
27posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
28misit tenebras et contenebravit
et non fuerunt increduli verbis eius
29commutavit aquas eorum in sanguinem
et occidit pisces eorum
30ebullivit terra eorum ranas
in cubiculis regum eorum
31dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
32dedit pluvias eorum grandinem
ignem flammantem in terra eorum
33et percussit vineam eorum et ficum eorum
et confregit lignum finium eorum
34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35et comedit omne faenum terrae eorum
et devoravit fructum terrae eorum
36et percussit omne primogenitum in terra eorum
primitias universi partus eorum
37et eduxit eos cum argento et auro
et non erat in tribubus eorum infirmus
38laetata est Aegyptus cum egrederentur
quoniam inruerat terror eorum super eos
39expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
40petierunt et adduxit ortygometran
et pane caelesti saturavit eos
41aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
42quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
43et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
44et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
45ut custodirent caerimonias eius
et leges eius servarent alleluia