1alleluia confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius
2quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
3beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4recordare mei Domine in repropitiatione populi tui
visita me in salutari tuo
5ut videam bona electorum tuorum
et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
6peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
7patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua
non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae
et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
8salvavit autem eos propter nomen suum
ut ostenderet fortitudinem suam
9et comminatus est mari Rubro et aruit
et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
10et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
11et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
12et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
13cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
14et desideraverunt desiderium in deserto
et temptaverunt Deum in solitudine
15dedit ergo eis petitionem eorum
et misit tenuitatem in animam eorum
16et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17aperta est terra et devoravit Dathan
et operuit synagogam Abiram
18et succensus est ignis in synagoga eorum
flamma exusit impios
19fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
20et mutaverunt gloriam suam
in similitudine bovis comedentis faenum
21obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
22mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
23dixit ergo ut contereret eos
nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius
ut converteret indignationem eius et non interficeret
24et dispexerunt terram desiderabilem
nec crediderunt sermoni eius
25et murmuraverunt in tabernaculis suis
non audierunt vocem Domini
26et levavit manum suam super eos
ut deiceret eos in deserto
27et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
28et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
29et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
30stetit autem Finees et deiudicavit
et est retenta percussio
31et reputatum est ei in iustitia
in generatione et generatione usque in aeternum
32et provocaverunt super aquam Contradictionis
et adflictus est Moses propter eos
33quia provocaverunt spiritum eius
et praecepit labiis suis
34non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
35et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
36et servierunt sculptilibus eorum
et factum est eis in scandalum
37et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
38et effuderunt sanguinem innocentem
sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum
quos immolaverunt sculptilibus Chanaan
et polluta est terra sanguinibus
39et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
40iratus est itaque furor Domini in populum suum
et abominatus est hereditatem suam
41et dedit eos in manu gentium
et dominati sunt eorum qui oderant eos
42et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
43multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis
et humiliati sunt propter iniquitates suas
44et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
45et recordatus est pacti sui cum eis
et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
47salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus
ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
48benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum
et dicet omnis populus amen
alleluia