1benedic anima mea Domino
Domine Deus meus magnificatus es nimis
gloria et decore indutus es
2amictus luce quasi vestimento
extendens caelos ut pellem
3qui tegis aquis cenacula eius
qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti
4qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem
5qui fundasti terram super basem suam
non commovebitur in saeculum et in saeculum
6abysso quasi vestimento operuisti eam
super montes stabunt aquae
7ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
8ascendent montes et descendent
campi
ad locum quem fundasti eis
9terminum posuisti quem non pertransibunt
nec revertentur ut operiant terram
10qui emittis fontes in convallibus
ut inter medios montes fluant
11ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam
12super ea volucres caeli morabuntur
de medio nemorum dabunt vocem
13qui inrigas montes de cenaculis tuis
de fructu operum tuorum implebitur terra
14germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum
ut educat panem de terra
15et vinum laetificat cor hominis
ad exhilarandam faciem oleo
panis autem cor hominis roborat
16saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
17ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
18montes excelsi cervis
petra refugium ericiis
19fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
20posuisti tenebras et facta est nox
in ipsa moventur omnes bestiae silvae
21leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi
22oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
23egreditur homo ad opus suum
et ad servitutem suam usque ad vesperam
24quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti
impleta est terra possessione tua
25hoc mare magnum et latum manibus
ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus
26ibi naves pertranseunt
Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei
27omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
28dante te illis colligent
aperiente manum tuam replebuntur bono
29abscondes vultum tuum et turbabuntur
auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
30emittes spiritum tuum et creabuntur
et instaurabis faciem terrae
31sit gloria Domini in sempiternum
laetabitur Dominus in operibus suis
32qui respicit terram et tremet
tangit montes et fumabunt
33cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
34placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino
35deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint
benedic anima mea Domino