1David
benedic anima mea Domino
et omnia viscera mea nomini sancto eius
2benedic anima mea Domino
et noli oblivisci omnium retributionum eius
3qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis
et sanat omnes infirmitates tuas
4qui redimit de corruptione vitam tuam
et coronat te misericordia et miserationibus
5qui replet bonis ornamentum tuum
innovabitur sicut aquilae iuventus tua
6faciens iustitias Dominus
et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
8misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
9non in sempiternum iudicabit
neque in aeternum irascetur
10non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
11quantum enim excelsius est caelum terra
tantum confortata est misericordia eius super
timentes eum
12quantum longe est oriens ab occidente
tantum longe fecit a nobis scelera nostra
13sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14ipse enim novit plasmationem nostram
recordatus est quia pulvis sumus
15homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
16quia spiritus pertransiit eum et non subsistet
et non cognoscet eum ultra locus eius
17misericordia autem Domini ab aeterno
et usque in aeternum super timentes eum
et iustitia eius in filios filiorum
18his qui custodiunt pactum eius
et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
19Dominus in caelo stabilivit thronum suum
et regnum illius omnium dominatur
20benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius
oboedientes voci sermonis eius
21benedicite Domino omnes exercitus eius
ministri eius qui facitis placitum illius
22benedicite Domino universa opera eius
in omnibus locis potestatis eius
benedic anima mea Domino