1oratio pauperis quando sollicitus fuerit
et coram Domino fuderit eloquium suum
2Domine audi orationem meam
et clamor meus ad te veniat
3ne abscondas faciem tuam a me
in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam
in quacumque die invocavero velociter exaudi me
4quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei
et ossa mea quasi frixa contabuerunt
5percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum
quia oblitus sum comedere panem meum
6a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7adsimilatus sum pelicano deserti
factus sum quasi bubo solitudinum
8vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
9tota die exprobrabant mihi inimici mei
exultantes per me iurabant
10quia cinerem sicut panem comedi
et potum meum cum fletu miscui
11a facie indignationis et irae tuae
quia elevasti me et adlisisti me
12dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
13tu autem Domine in aeternum permanes
memoriale tuum in generatione et generatione
14tu suscitans misereberis Sion
quia tempus est ut miserearis eius
quoniam venit tempus quoniam venit pactum
15quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius
et pulverem eius miserabilem
16et timebunt gentes nomen Domini
et universi reges terrae gloriam tuam
17quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
18respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
19scribatur hoc in generatione novissima
et populus qui creabitur laudabit Dominum
20quoniam prospexit de excelso sanctuario suo
Dominus de caelo terram contemplatus est
21ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
22ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
23cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
24adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
25dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum
meorum
in generatione generationum anni tui
26a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
27ipsi peribunt tu autem stabis
et omnes quasi vestimentum adterentur
et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
28tu autem ipse es et anni tui non deficient
29filii servorum tuorum habitabunt
et semen eorum ante faciem eorum perseverabit