1haec quoque parabolae salomonis quas transtulerunt viri ezechiae regis Iuda
2Gloria Dei celare verbum
et gloria regum investigare sermonem
3caelum sursum et terra deorsum
et cor regum inscrutabile
4aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
5aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
6ne gloriosus appareas coram rege
et in loco magnorum ne steteris
7melius est enim ut dicatur tibi ascende huc
quam ut humilieris coram principe
8quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito
ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
9causam tuam tracta cum amico tuo
et secretum extraneo non reveles
10ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
11mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
12inauris aurea et margaritum fulgens
qui arguit sapientem et aurem oboedientem
13sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum
animam illius requiescere facit
14nubes et ventus et pluviae non sequentes
vir gloriosus et promissa non conplens
15patientia lenietur princeps
et lingua mollis confringet duritiam
16mel invenisti comede quod sufficit tibi
ne forte saturatus evomas illud
17subtrahe pedem tuum de domo proximi tui
nequando satiatus oderit te
18iaculum et gladius et sagitta acuta
homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
19dens putridus et pes lapsus
qui sperat super infideli in die angustiae
20et amittit pallium in die frigoris
acetum in nitro et qui cantat carmina cordi
pessimo
21si esurierit inimicus tuus ciba illum
et si sitierit da ei aquam bibere
22prunam enim congregabis super caput eius
et Dominus reddet tibi
23ventus aquilo dissipat pluvias
et facies tristis linguam detrahentem
24melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi
25aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
26fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
27sicut qui mel multum comedit non est ei bonum
sic qui scrutator est maiestatis opprimitur
gloria
28sicut urbs patens et absque murorum ambitu
ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum