1hae sunt mansiones filiorum Israhel
qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
2quas descripsit Moses iuxta castrorum loca
quae Domini iussione mutabant
3profecti igitur de Ramesse
mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase
filii Israhel in manu excelsa
videntibus cunctis Aegyptiis
4et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus
nam et in diis eorum exercuerat ultionem
5castrametati sunt in Soccoth
6et de Soccoth venerunt in Aetham
quae est in extremis finibus solitudinis
7inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon
et castrametati sunt ante Magdolum
8profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem
et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham
castrametati sunt in Mara
9profectique de Mara venerunt in Helim
ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta
ibique castrametati sunt
10sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum
profectique de mari Rubro
11castrametati sunt in deserto Sin
12unde egressi venerunt in Dephca
13profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
14egressi de Alus Raphidim fixere
tentoria
ubi aqua populo defuit ad bibendum
15profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
16sed et de solitudine Sinai egressi
venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
17profectique de sepulchris Concupiscentiae
castrametati sunt in Aseroth
18et de Aseroth venerunt in Rethma
19profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
20unde egressi venerunt in Lebna
21et de Lebna castrametati sunt in Ressa
22egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
23unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
24egressi de monte Sepher venerunt in Arada
25inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
26profectique de Maceloth venerunt in Thaath
27de Thaath castrametati sunt in Thare
28unde egressi fixerunt tentoria in Methca
29et de Methca castrametati sunt in Esmona
30profectique de Esmona venerunt in Moseroth
31et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
32egressique de Baneiacan venerunt in montem
Gadgad
33unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
34et de Hietebatha venerunt in Ebrona
35egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
36inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
37egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor
in extremis finibus terrae Edom
38ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente
Domino
et ibi mortuus est
anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto
mense quinto prima die mensis
39cum esset annorum centum viginti trium
40audivitque Chananeus rex Arad
qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan
venisse filios Israhel
41et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
42unde egressi venerunt in Phinon
43profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
44et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
45profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
46unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
47egressi de Elmondeblathaim
venerunt ad montes Abarim contra Nabo
48profectique de montibus Abarim
transierunt ad campestria Moab super
Iordanem contra Hiericho
49ibique castrametati sunt
de Bethsimon usque ad Belsattim in
planioribus locis Moabitarum
50ubi locutus est Dominus ad Mosen
51praecipe filiis Israhel et dic ad eos
quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
52disperdite cunctos habitatores regionis illius
confringite titulos et statuas comminuite
atque omnia excelsa vastate
53mundantes terram et habitantes in ea
ego enim dedi vobis illam in possessionem
54quam dividetis vobis sorte
pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem
singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas
per tribus et familias possessio dividetur
55sin autem nolueritis interficere habitatores
terrae
qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis
et lanceae in lateribus
et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
56et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam