1mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis
omne opus servile non facietis in ea
quia dies clangoris est et tubarum
2offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulum de armento unum arietem unum
agnos anniculos inmaculatos septem
3et in sacrificiis eorum
similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos
duas decimas per arietem
4unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
5et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
6praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis
et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis
hisdem caerimoniis offeretis in odorem
suavissimum incensum Domino
7decima quoque dies mensis huius septimi
erit vobis sancta atque venerabilis
et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
8offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum
vitulum de armento unum arietem unum
agnos anniculos inmaculatos septem
9et in sacrificiis eorum
similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos
duas decimas per arietem
10decimam decimae per agnos singulos
qui sunt simul septem agni
11et hircum pro peccato
absque his quae offerri pro delicto solent
in expiationem et holocaustum sempiternum
in sacrificio et libaminibus eorum
12quintadecima vero die mensis septimi
quae vobis erit sancta atque
venerabilis
omne opus servile non facietis in ea
sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
13offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulos de armento tredecim arietes duos
agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
14et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas
per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim
et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
15et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
16et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
17in die altero offeres vitulos de armento duodecim
arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
18sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
19et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
20die tertio offeres vitulos undecim
arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
21sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
22et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno et sacrificio
et libamine eius
23die quarto offeres vitulos decem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
24sacrificiaque eorum et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
25et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
26die quinto offeres vitulos novem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
27sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
28et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29die sexto offeres vitulos octo arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
30sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
31et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
32die septimo offeres vitulos septem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
33sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
34et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
35die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
37sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
38et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
39haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris
praeter vota et oblationes spontaneas
in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis