1cumque vidisset Balaam
quod placeret Domino ut benediceret Israheli
nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret
sed dirigens contra desertum vultum suum
2et elevans oculos
vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas
et inruente in se spiritu Dei
3adsumpta parabola ait
dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
4dixit auditor sermonum Dei
qui visionem Omnipotentis intuitus est
qui cadit et sic aperiuntur oculi eius
5quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel
6ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui
ut tabernacula quae fixit Dominus
quasi cedri propter aquas
7fluet aqua de situla eius
et semen illius erit in aquas multas
tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius
8Deus eduxit illum de Aegypto
cuius fortitudo similis est rinocerotis
devorabunt gentes hostes illius
ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis
9accubans dormivit ut leo
et quasi leaena quam suscitare nullus audebit
qui benedixerit tibi erit ipse benedictus
qui maledixerit in maledictione reputabitur
10iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait
ad maledicendum inimicis meis vocavi te
quibus e contrario tertio benedixisti
11revertere ad locum tuum
decreveram quidem magnifice honorare te
sed Dominus privavit te honore disposito
12respondit Balaam ad Balac
nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi
13si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri
non potero praeterire sermonem Domini Dei mei
ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo
sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar
14verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium
quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore
15sumpta igitur parabola rursum ait
dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
16dixit auditor sermonum Dei
qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt
qui cadens apertos habet oculos
17videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope
orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel
et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth
18et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis
Israhel vero fortiter aget
19de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis
20cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait
principium gentium Amalech cuius extrema perdentur
21vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait
robustum est quidem habitaculum tuum
sed si in petra posueris nidum tuum
22et fueris electus de stirpe Cain
quamdiu poteris permanere
Assur enim capiet te
23adsumptaque parabola iterum locutus est
heu quis victurus est quando ista faciet Deus
24venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios
vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt
25surrexitque Balaam et reversus est in locum suum
Balac quoque via qua venerat rediit