1ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem
contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde
2quia reddidit Dominus superbiam
Iacob sicut superbiam Israhel
quia vastatores dissipaverunt eos
et propagines eorum corruperunt
3clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis
igneae habenae currus in die praeparationis eius
et agitatores consopiti sunt
4in itineribus conturbati sunt
quadrigae conlisae sunt in plateis
aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia
5recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis
velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum
6portae fluviorum apertae sunt
et templum ad solum dirutum
7et miles captivus abductus est
et ancillae eius minabantur gementes
ut columbae murmurantes in cordibus suis
8et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt
state state et non est qui revertatur
9diripite argentum diripite aurum
et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus
10dissipata et scissa et dilacerata
et cor tabescens et dissolutio geniculorum
et defectio in cunctis renibus
et facies omnium sicut nigredo ollae
11ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum
ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis
et non est qui exterreat
12leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis
et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina
13ecce ego ad te dicit Dominus exercituum
et succendam usque ad fumum quadrigas eius
et leunculos tuos comedet gladius
et exterminabo de terra praedam tuam
et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum