1anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino
simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes
quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus
et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
3quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius
sanctum sanctorum de oblationibus Domini
4cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila
panes scilicet absque fermento conspersos oleo
et lagana azyma oleo lita
5si oblatio tua fuerit de sartagine
similae conspersae oleo et absque fermento
6divides eam minutatim et fundes supra oleum
7sin autem de craticula sacrificium
aeque simila oleo conspergetur
8quam offeres Domino tradens manibus
sacerdotis
9qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio
et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
10quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius
sanctum sanctorum de oblationibus Domini
11omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet
nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio
Domini
12primitias tantum eorum offeretis et munera
super altare vero non ponentur in
odorem suavitatis
13quicquid obtuleris sacrificii sale condies
nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo
in omni oblatione offeres sal
14sin autem obtuleris munus primarum frugum
tuarum Domino
de spicis adhuc virentibus
torres eas igni
et confringes in morem farris
et sic offeres primitias tuas Domino
15fundens supra oleum et tus inponens
quia oblatio Domini est
16de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris
partem farris fracti et olei ac totum tus