1Vocavit autem Mosen
et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens
2loquere filiis Israhel et dices ad eos
homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus
id est de bubus et ovibus offerens victimas
3si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento
masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii
ad placandum sibi Dominum
4ponetque manus super caput hostiae
et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens
5immolabitque vitulum coram Domino
et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius
fundentes super altaris circuitum
quod est ante ostium tabernaculi
6detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
7et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
8et membra quae caesa sunt desuper ordinantes
caput videlicet et cuncta quae adherent iecori
9intestinis et pedibus lotis aqua
adolebitque ea sacerdos super altare
in holocaustum et suavem odorem Domino
10quod si de pecoribus oblatio est
de ovibus sive de capris holocaustum
anniculum et absque macula offeret
11immolabitque ad latus altaris
quod respicit ad aquilonem coram Domino
sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum
12dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori
et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis
13intestina vero et pedes lavabunt aqua
et oblata omnia adolebit sacerdos super altare
in holocaustum et odorem suavissimum Domino
14sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino
de turturibus et pullis columbae
15offeret eam sacerdos ad altare
et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco
decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris
16vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter
altare
ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
17confringetque ascellas eius
et non secabit nec ferro dividet eam
et adolebit super altare lignis igne subposito
holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino