1recordare Domine quid acciderit nobis
intuere et respice obprobrium nostrum
2hereditas nostra versa est ad alienos
domus nostrae ad extraneos
3pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
4aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
5cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
6Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
7patres nostri peccaverunt et non sunt
et nos iniquitates eorum portavimus
8servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
9in animabus nostris adferebamus panem nobis
a facie gladii in deserto
10pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
11mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus
Iuda
12principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
13adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
14senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
15defecit gaudium cordis nostri
versus est in luctu chorus noster
16cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
17propterea maestum factum est cor nostrum
ideo contenebrati sunt oculi nostri
18propter montem Sion quia disperiit
vulpes ambulaverunt in eo
19tu autem Domine in aeternum permanebis
solium tuum in generatione et generatione
20quare in perpetuum oblivisceris nostri
derelinques nos in longitudinem dierum
21converte nos Domine ad te et convertemur
innova dies nostros sicut a principio
22sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer
EXPLICIT LIBER HIEREMIAE PROPHETAE