1Et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri
filius Maasei
filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia
2in anno quinto in septima die mensis
in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem
et succenderunt eam igni
3et legit Baruch verba libri huius
ad aures Iechoniae filii Ioachim regis Iuda
et ad aures universi populi venientis ad librum
4et ad aures potentium filiorum regum
et ad aures presbyterorum
et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum
omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi
5qui audientes plorabant et ieiunabant
et orabant in conspectu Domini
6et collegerunt pecuniam
secundum quod potuit uniuscuiusque manus
7et miserunt in Hierusalem
ad Ioachim filium Helchiae filii Salom sacerdotem
et ad sacerdotes et ad omnem populum
qui inventi sunt cum eo in Hierusalem
8cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de templo
revocare in terram Iuda decima die illius sivan
vasa argentea quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda
9posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum
Iechoniam
et principes et vinctos et potentes
et populum terrae ab Hierusalem
et duxit eos in Babyloniam
10et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias
de quibus emite holocaustomata et tus
et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri
11et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae
et pro vita Balthasar filii eius
ut sint dies ipsorum sicut dies caeli super terram
12et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros
ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae
et sub umbra Balthasar filii eius
et serviamus eis multis diebus
et inveniamus gratiam in conspectu eorum
13et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum
quia peccavimus Domino Deo nostro
et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem
14et legite librum istum quem misimus ad vos
recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno
15et dicetis
Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae
sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem
16regibus nostris et principibus nostris
sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris
17peccavimus ante Dominum nostrum
et non credidimus diffidentes in eum
18et non fuimus subiectibiles illi
et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri
ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis
19a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti
usque in hunc diem
eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum
et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius
20et adheserunt nobis mala multa et maledictiones
quae constituit Dominus Moysi servo suo
qui eduxit patres nostros de terra Aegypti
dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die
21et non audivimus vocem Domini Dei nostri
secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos
22et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni
operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri