1ab Omnipotente non sunt abscondita tempora
qui autem noverunt eum ignorant dies illius
2alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
3asinum pupillorum abigerunt
et abstulerunt pro pignore bovem viduae
4subverterunt pauperum viam
et oppresserunt pariter mansuetos terrae
5alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum
vigilantesque ad
praedam praeparant panem liberis
6agrum non suum demetunt
et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
7nudos dimittunt homines
indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
8quos imbres montium rigant
et non habentes velamen amplexantur lapides
9vim fecerunt depraedantes pupillos
et vulgum pauperem spoliaverunt
10nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
11inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
12de civitatibus fecerunt viros gemere
et anima vulneratorum clamavit
et Deus inultum abire non patitur
13ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius
nec reversi sunt per semitas illius
14mane primo consurgit homicida interficit
egenum et pauperem
per noctem vero erit quasi fur
15oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus
et operiet vultum suum
16perfodit in tenebris domos sicut in die
condixerant sibi et ignoraverunt lucem
17si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis
et sic in tenebris quasi in luce ambulant
18levis est super faciem aquae
maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
19ad nimium calorem transeat ab aquis nivium
et usque ad inferos peccatum illius
20obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes
non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
21pavit enim sterilem et quae non parit
et viduae bene non fecit
22detraxit fortes in fortitudine sua
et cum steterit non credet vitae suae
23dedit ei Deus locum paenitentiae
et ille abutitur eo in superbiam
oculi autem eius sunt in viis illius
24elevati sunt ad modicum et non subsistent
et humiliabuntur sicut omnia et auferentur
et sicut summitates spicarum conterentur
25quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum
et ponere ante Deum verba mea