1verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum
in manu Hieremiae prophetae
2adnuntiate in gentibus et auditum facite
levate signum praedicate et nolite celare
dicite capta est Babylon confusus est Bel
victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius
superata sunt idola eorum
3quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone
quae ponet terram eius in solitudinem
et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus
et moti sunt et abierunt
4in diebus illis et in tempore illo ait Dominus
venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul
ambulantes et flentes properabunt
et Dominum Deum suum quaerent
5in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient
et adponentur ad Dominum foedere sempiterno
quod nulla oblivione delebitur
6grex perditus factus est populus meus
pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus
de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui
7omnes qui invenerunt comederunt eos
et hostes eorum dixerunt non peccavimus
pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae
et expectationi patrum eorum Domino
8recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini
et estote quasi hedi ante greges
9quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem
congregationem gentium magnarum de terra aquilonis
et praeparabuntur adversum eam et inde capietur
sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua
10et erit Chaldea in praedam
omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus
11quoniam exultatis et magna loquimini
diripientes hereditatem meam
quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam
et mugistis ut tauri
12confusa est mater vestra nimis
et adaequata pulveri quae genuit vos
ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens
13ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem
omnis qui transit per Babylonem stupebit
et sibilabit super universis plagis eius
14praeparamini contra Babylonem per circuitum
omnes qui intenditis arcum debellate eam
non parcatis iaculis quia Domino peccavit
15clamate adversus eam ubique
dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius
quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea
sicut fecit facite ei
16disperdite satorem de Babylone
et tenentem falcem in tempore messis
a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur
et singuli ad terram suam fugient
17grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum
primus comedit eum rex Assur
iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis
18propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius
sicut visitavi regem Assur
19et reducam Israhel ad habitaculum suum
et pascetur Carmelum et Basan
et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius
20in diebus illis et in tempore illo ait Dominus
quaeretur iniquitas Israhel et non erit
et peccatum Iuda et non invenietur
quoniam propitius ero eis quos reliquero
21super terram dominantium ascende
et super habitatores eius visita
dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus
et fac iuxta omnia quae praecepi tibi
22vox belli in terra et contritio magna
23quomodo confractus est et contritus est malleus universae
terrae
quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus
24inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas
inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti
25aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae
quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum
26venite ad eam ab extremis finibus
aperite ut exeant qui conculcent eam
tollite de via lapides et redigite in acervos
et interficite eam nec sit quicquam reliquum
27dissipate universos fortes eius descendant in occisionem
vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum
28vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis
ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri
ultionem templi eius
29adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum
consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat
reddite ei secundum opus suum
iuxta omnia quae fecit facite illi
quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel
30idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius
et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus
31ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum
quia venit dies tuus tempus visitationis tuae
32et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum
et succendam ignem in urbibus eius
et devorabit omnia in circuitu eius
33haec dicit Dominus exercituum
calumniam sustinent filii Israhel et filii Iuda simul
omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos
34redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius
iudicio defendet causam eorum
ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis
35gladius ad Chaldeos ait Dominus
et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius
36gladius ad divinos eius qui stulti erunt
gladius ad fortes illius qui timebunt
37gladius ad equos eius et ad currus eius
et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres
gladius ad thesauros eius qui diripientur
38siccitas super aquas eius erit et arescent
quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur
39propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis
et habitabunt in ea strutiones
et non habitabitur ultra usque ad
sempiternum
nec extruetur usque ad generationem et generationem
40sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius
ait Dominus
non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis
41ecce populus venit ab aquilone et gens magna
et reges multi consurgent a finibus terrae
42arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes
vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent
sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon
43audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius
angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem
44ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis
ad pulchritudinem robustam
quia subito currere eum faciam ad illam
et quis erit electus quem praeponam ei
quis enim similis mei et quis sustinebit me
et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
45propterea audite consilium Domini
quod mente concepit adversum Babylonem
et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum
nisi detraxerint eos parvuli gregum
nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum
46a voce captivitatis Babylonis commota est terra
et clamor inter gentes auditus est