1circuite vias Hierusalem et aspicite
et considerate et quaerite in plateis eius
an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem
et propitius ero eius
2quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
3Domine oculi tui respiciunt fidem
percussisti eos et non doluerunt
adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam
induraverunt facies suas super petram
noluerunt reverti
4ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti
ignorantes viam Domini iudicium Dei sui
5ibo igitur ad optimates et loquar eis
ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei
sui
et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt
vincula
6idcirco percussit eos leo de silva
lupus ad vesperam vastavit eos
pardus vigilans super civitates eorum
omnis qui egressus fuerit ex eis capietur
quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum
confortatae sunt aversiones eorum
7super quo propitius tibi esse potero
filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii
saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur
8equi amatores et admissarii facti sunt
unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat
9numquid super his non visitabo dicit Dominus
et in gente tali non ulciscetur anima mea
10ascendite muros eius et dissipate
consummationem autem nolite facere
auferte propagines eius quia non sunt Domini
11praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda
ait Dominus
12negaverunt Dominum et dixerunt
non est ipse neque veniet super nos malum
gladium et famem non videbimus
13prophetae fuerunt in ventum
et responsum non fuit in eis
haec ergo evenient illis
14haec dicit Dominus Deus exercituum
quia locuti estis verbum istud
ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem
et populum istum ligna et vorabit eos
15ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel
ait Dominus
gentem robustam gentem antiquam
gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur
16faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes
17et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit
filios tuos et filias tuas comedet
gregem tuum et armenta tua
comedet vineam tuam et ficum tuam
et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio
18verumtamen et diebus illis ait Dominus
non faciam vos in consummationem
19quod si dixeritis
quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia
dices ad eos
sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra
sic servietis alienis in terra non vestra
20adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
21audi populus stulte qui non habes cor
qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis
22me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis
qui posui harenam terminum mari
praeceptum sempiternum quod non praeteribit
et commovebuntur et non poterunt
et intumescent fluctus eius et non transibunt illud
23populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans
recesserunt et abierunt
24et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum
qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo
plenitudinem annuae messis custodientem nobis
25iniquitates nostrae declinaverunt haec
et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis
26quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes
laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
27sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo
ideo magnificati sunt et ditati
28incrassati sunt et inpinguati
et praeterierunt sermones meos pessime
causam non iudicaverunt
causam pupilli non direxerunt
et iudicium pauperum non iudicaverunt
29numquid super his non visitabo dicit Dominus
aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea
30stupor et mirabilia facta sunt in terra
31prophetae prophetabant mendacium
et sacerdotes adplaudebant manibus suis
et populus meus dilexit talia
quid igitur fiet in novissimo eius