1confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem
et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum
quia malum visum est ab aquilone et contritio magna
2speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion
3ad eam venient pastores et greges eorum
fixerunt in ea tentoria in circuitu
pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt
4sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie
vae nobis quia declinavit dies
quia longiores factae sunt umbrae vesperi
5surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius
6quia haec dicit Dominus exercituum
caedite lignum eius et fundite
circa Hierusalem aggerem
haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius
7sicut frigidam facit cisterna aquam suam
sic frigidam fecit malitiam suam
iniquitas et vastitas audietur in ea
coram me semper infirmitas et plaga
8erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te
ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem
9haec dicit Dominus exercituum
usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel
converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum
10cui loquar et quem contestabor ut audiant
ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt
ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium
et non suscipient illud
11idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens
effunde super parvulum foris
et super concilium iuvenum simul
vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum
12et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter
quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus
13a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student
et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
14et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia
dicentes pax pax et non erat pax
15confusi sunt quia abominationem fecerunt
quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt
quam ob rem cadent inter ruentes
in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
16haec dicit Dominus state super vias et videte
et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea
et invenietis refrigerium animabus vestris
et dixerunt non ambulabimus
17et constitui super vos speculatores
audite vocem tubae et dixerunt non audiemus
18ideo audite gentes et cognosce congregatio
quanta ego faciam eis
19audi terra
ecce ego adducam mala super populum istum
fructum cogitationum eius
quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt
20ut quid mihi tus de Saba adfertis
et calamum suave olentem de terra longinqua
holocaustomata vestra non sunt accepta
et victimae vestrae non placuerunt mihi
21propterea haec dicit Dominus
ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis
patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt
22haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis
et gens magna consurget a finibus terrae
23sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur
vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent
praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion
24audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae
tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem
25nolite exire ad agros et in via ne ambuletis
quoniam gladius inimici pavor in circuitu
26filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere
luctum unigeniti fac tibi planctum amarum
quia repente veniet vastator super nos
27probatorem dedi te in populo meo robustum
et scies et probabis viam eorum
28omnes isti principes declinantum
ambulantes fraudulenter
aes et ferrum universi corrupti sunt
29defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum
frustra conflavit conflator
malitiae enim eorum non sunt consumptae
30argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos