1quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes
2ad Aegyptum
adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti
qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis
quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis
in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda
3praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum
4iungite equos et ascendite equites
state in galeis polite lanceas induite vos loricis
5quid igitur vidi
ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum caesos
fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus
6non fugiat velox nec salvari se putet fortis
ad aquilonem iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt
7quis est iste qui quasi flumen ascendit
et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius
8Aegyptus fluminis instar ascendet
et velut flumina movebuntur fluctus eius
et dicet ascendens operiam terram
perdam civitatem et habitatores eius
9ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes
Aethiopia et Lybies tenentes scutum
et Lydii arripientes et iacientes sagittas
10dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis
ut sumat vindictam de inimicis suis
devorabit gladius et saturabitur
et inebriabitur sanguine eorum
victima enim Domini exercituum
in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten
11ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti
frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
12audierunt gentes ignominiam tuam
et ululatus tuus replevit terram
quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt
13verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam
super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis
et percussurus terram Aegypti
14adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo
et resonet in Memphis et in Tafnis dicite
sta et praepara te
quia devoravit gladius ea quae per circuitum tuum
sunt
15quare conputruit fortis tuus
non stetit quoniam Dominus subvertit eum
16multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum
et dicent surge et revertamur ad populum nostrum
et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae
17vocate nomen Pharao regis Aegypti
Tumultum adduxit tempus
18vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius
quoniam sicut Thabor in montibus
et sicut Carmelus in mari veniet
19vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti
quia Memphis in solitudinem erit
et deseretur inhabitabilis
20vitula eligans atque formonsa Aegyptus
stimulator ab aquilone veniet ei
21mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius
quasi vituli saginati
versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt
quia dies interfectionis eorum venit super eos
tempus visitationis eorum
22vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt
et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes
23succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest
multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus
24confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis
25dixit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae
et super Pharao et super Aegyptum
et super deos eius et super reges eius
et super Pharao et super eos qui confidunt in eo
26et dabo eos in manu quaerentium animam eorum
et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
et in manu servorum eius
et post haec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus
27et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel
quia ecce ego salvum te faciam de longinquo
et semen tuum de terra captivitatis suae
et revertetur Iacob et quiescet
et prosperabitur et non erit qui exterreat eum
28et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus
quia tecum ego sum
quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te
te vero non consumam sed castigabo te in iudicio
nec quasi innocenti parcam tibi