1factum est autem
cum conplesset Hieremias loquens ad populum
universos sermones Domini Dei eorum
pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos
omnia verba haec
2dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree
et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam
mendacium tu loqueris
non misit te Dominus Deus noster dicens
ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc
3sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos
ut tradat nos in manibus Chaldeorum
ut interficiat nos et transduci faciat in
Babylonem
4et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum
et universus populus vocem Domini
ut maneret in terra Iuda
5sed tollens Iohanan filius Caree
et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda
qui reversi fuerant de cunctis gentibus
ad quas fuerant ante dispersi
ut habitarent in terra Iuda
6viros et mulieres et parvulos et filias regis
et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae
cum Godolia filio Ahicam filii Saphan
et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriae
7et ingressi sunt terram Aegypti
quia non oboedierunt voci Domini
et venerunt usque ad Tafnas
8et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens
9sume in manu tua lapides grandes
et absconde eos in crypta
quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis
cernentibus viris iudaeis
10et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego mittam
et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum
et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi
et statuet solium suum super eos
11veniensque percutiet terram Aegypti
quos in morte in morte
et quos in captivitate in captivitate
et quos in gladio in gladio
12et succendet ignem in delubris deorum Aegypti
et conburet ea et captivos ducet illos
et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo
et egredietur inde in pace
13et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti
et delubra deorum Aegypti conburet igni