1et factum est in mense septimo
venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regali
et optimates regis et decem viri cum eo
ad Godoliam filium Ahicam in Masphat
et comederunt ibi panes simul in Masphat
2surrexit autem Ismahel filius Nathaniae
et decem viri qui erant cum eo
et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio
et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae
3omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat
et Chaldeos qui repperti sunt ibi
et viros bellatores percussit Ismahel
4secundo autem die postquam occiderat Godoliam
nullo adhuc sciente
5venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria
octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes
munera et tus habebant in manu ut offerrent in domo Domini
6egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de Masphat
incedens et plorans ibat
cum autem occurrisset eis dixit ad eos
venite ad Godoliam filium Ahicam
7qui cum venissent ad medium civitatis
interfecit eos Ismahel filius Nathaniae circa medium laci
ipse et viri qui erant cum eo
8decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismahel
noli occidere nos quia habemus thesauros in agro
frumenti et hordei et olei et mellis
et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis
9lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera virorum
quos percussit propter Godoliam
ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israhel
ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis
10et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi
qui erant in Masphat
filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat
quos commendarat Nabuzardan princeps militiae
Godoliae filio Ahicam
et cepit eos Ismahel filius Nathaniae
et abiit ut transiret ad filios Ammon
11audivit autem Iohanan filius Caree
et omnes principes bellatorum qui erant cum eo
omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae
12et adsumptis universis viris profecti sunt
ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae
et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt in Gabaon
13cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel
Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo
laetati sunt
14et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in Masphat
reversusque abiit ad Iohanan filium Caree
15Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a
facie Iohanan
et abiit ad filios Ammon
16tulit ergo Iohanan filius Caree
et omnes principes bellatorum qui erant cum eo
universas reliquias vulgi quas reduxerat ab
Ismahel filio Nathaniae de Masphat
postquam percussit Godoliam filium Ahicam
fortes viros ad proelium
et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon
17et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam
quae est iuxta Bethleem
ut pergerent et introirent Aegyptum
18a facie Chaldeorum
timebant enim eos
quia percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam
quem praeposuerat rex Babylonis in terra Iuda